라틴어 문장 검색

in nostris instita nulla iocis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 82:2)
este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1100)
sunt qui nolint tetigisse nisi illas quarum subsuta talos tegat instita veste, contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.18)
sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:20)
ceterum, ut de Homero taceam, quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, usu habuit, atque ita se praeparavit, ne alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot summa senectus habet, credimus Gorgian, qui quaerere de quo quisque vellet iubebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 268:1)
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis mittit in adversum vincto de fomite pollex, quae stringant crepidas et concurrentibus ansis vinclorum pandas texant per crura catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
sed tales crepidas ligare cura, quales Harpalyce vel illa vinxit, quae victos gladio procos cecidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:9)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:1)
et est pars vestis extrema, quae instita dicitur, ut Horatius quarum subsuta talos tegit instita veste.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6167)

SEARCH

MENU NAVIGATION